« »
 
[]« Loquericium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 141c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOQUERICIUM
LOQUERICIUM. Antiquæ definitiones Ordinis Cisterciensis distinct. 15. cap. 2 :
Nulla quoque Monialis loquatur cum aliquo nisi per fenestram bene et spisse ferratam, vel Loquericium modo simili præparatum, etc.
ubi legendum forte Loquerium, ex Lat. loqui : sic enim etiamnum Parloirs dicuntur ejusmodi clatratæ fenestræ. Perperam omnino Laquirium habetur in Statutis ejusdem Ordinis ann. 1242. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1378. Vide Locutorium.