« »
 
[]« Lordicare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 142a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LORDICARE
LORDICARE, Dorso incurvato incedere, ex Gr. λορδός, Incurvatus, ligno innixus, corpore pendens. Apud Hesychium :
Λορδόν, ὑποϰύρτον, ἀπεξυλωμένον, συγϰεϰαμμένον τῷ σώματι.
Hinc nostri Lourds et Lourdauts appellant, qui ægre incedunt præ gravitate : unde ad ingenii defectum translata vox, qui tardo sunt ingenio qui ont l'esprit pesant. Regula Magistri cap. 1 :
Cæditur, pungitur, ustulatur, Lordicat miser asellus, et non vadit.
Infra :
Monasteria ipsa aut cellulas falce exeunt, Lordicanda de ficta infirmitate, absconsi secure, quod sanitatis gressus sint ab ipso limine reformantes.