« »
 
[]« Lorra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 143a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LORRA
LORRA. Charta Guidonis Episcopi Lingon. ann. 1267. apud Roverium :
Quod in tota riparia piscationem habeant cum rete, Lorra et artificiis, seu ingeniis piscatoriis quibuscunque.
Ita in alia anni 1235. In Charta vero vernacula Theobaldi Regis Navarræ, qua firmatur prædicta Charta :
Retiennent encore la pescherie de la rivière à Loerre, et à tous engins, tant comme l'Abbé sera en la ville.
Ubi Roverius Loerre, idem esse censet, quod in aucupio Leurre : hacque voce intelligi piscationem quæ fit per inescationem piscium per offas soporiferas et medicatas, quam etiamnum hodie Armoricis Livrée dici auctor est. Vide Loyrum.