« »
 
[]« 1 lorum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 143a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LORUM1
1. LORUM, Vestis Imperatoriæ et Consularis species. Anastasius ex Cod. MS. Mazarino pag. 12. et 255. ubi de Donatione Constantini M. :
Deinde diadema, videlicet coronam capitis nominis nostri, simulque Phrygium, necnon et superhumerale, videlicet Lorum, quod Imperiale circundare assolet collum.
Leo Grammaticus in Basilio pag. 472 :
Ἐνθρονίζεται ϰαὶ ἐγϰαινίζεται ἡ ἐϰϰλησία ἣν ἔϰτισεν ὁ βασιλεύς, ϰαὶ ἐϰαλλώπισε ϰοσμῷ πολλῷ, παρὰ Φωτίου Πατριάρχου, τοῦ Βασιλέως ἐν τῷ αὐτῆς ϰαινισμῷ λῶρον φορέσαντος, ϰαὶ χρήματα πολλὰ δόντος, etc.
Quid sit Lorum, seu λῶρον, quivis deprehendet ex Diptychis Consularibus Compendiensi, Bituricensi, et Leodiensi, apud Sirmond. et Wilthemium, et ex numismatibus posteriorum Imperatorum, maxime Mauricii, in quibus effinguntur Imperatores [] et Consules cum toga Imperatoria vel Consulari, et fascia desuper, cujus pars a dextro humero, circa pectus ad pedes usque descendit, eumdemque circumvolvens, sinistrum humerum amplectitur, ac circa dorsum delabens, rursum a dextro latere pectus circumfundit, et infimam sinistri brachii partem, qua manus conjungitur, involvit, reliqua fasciæ parte retro pendula. Hæc fuit lori forma, cujus mentio est in Instrumento donationis Constantini perantiquo, licet fictitio : ex quo tandem percipitur ejusmodi ornatus nomenclatura, eumdemque esse cum summorum Pontificum pallio ; quod ii ab Imperatoribus accepere, ut et CPolitani, et cæteri fortean Patriarchæ et Archiepiscopi, maxime Græci, quibus id genus ornatus ὡμοφόριον dicitur. Plura de hac veste annotamus in Dissertatione de Imperatorum Constantinopolitanorum nummis. Vide Glossarium mediæ Græcitat. in Λῶρος, Vestis, etc.