« »
 
[]« Loto » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 144b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOTO
LOTO, vel Lotho, ut mox Lotum, Semuncia, Sexta decima pars marcæ, non Quarta, ut habetur apud Ludewig. in Indice tom. 1. Reliq. MSS. Schilterus in Glossario Teuton. : Mark, Marca, Portio argenti, auri, xvi. Loth. Charta ann. 1270. apud eumd. Ludewig. tom. 1. pag. 105 :
Cujus mansi annuam pensionem, scilicet quinque fertones..... decrevimus annis singulis dividendam, velut inferius continetur. Marca dimidia cedat monasterio B. Virginis in Eylwastorp, ut exinde librorum defectus, si quis fuerit, reparetur. Dimidius autem ferto dabitur Confratribus dicti Claustri, ut in die, quo agi solet anniversarius Bertrandis quondam uxoris militis prelacti, emendationem prebende seu consolationem habeant specialem. Tres Lotones dabuntur Sacerdoti cuicunque officianti prædictam capellam... ferto cedet ad luminaria... Custos... recipiet reliquos tres Lotones.
Semuncias, quæ sexdecim sunt in marca et quatuor in fertone, in hac distributione Lotones dici, nemo est qui computet et non videat. Lotones rursum memorantur variis in Chartis apud eumd. Lud. tom. 1. pag. 84. 140. 299. 342. et 391. ubique eadem notione. Dimidius Lotho synodalis archidiacono persolvendus ibid. pag. 348. statuitur in Charta Alberti Halberstad. Electi ann. 1350. Vide Synodalis Census, in Synodus.
P. Carpentier, 1766.
Lot, in Obituar. S. Petri insul. :
Obitus Burgæ de Bapalmis, j. Lot fini argenti supra domum Jacobi figuli... Obitus Nicholai de S. Mauritio canonici et presbyteri, j. marcq et demi fierton, v. Los fini argenti.
P. Carpentier, 1766.
Locto, Eadem notione, in Comput. decimæ in Italia collectæ ann. 1278. pro [] subsidio T. S. ex Cod. reg. 5376. fol. 243. v° :
Item marchas xviij, fertones v. et uncias xv. et dimid. et quartam unam et octavam j. et Loctones ij. et dimid. ad pondus.
Vide supra Lodis et Lood.