![[]](img/image.png)
LOTORIUM, Emissarium, vel locus ubi lavatur, Gallis, Lavoir. Necrologium FF. Minorum
Silvanect. :
iv. Idus Januarii Beleta la Poline beguina obiit.... Jacet ubi fuit Lotorium.Christophorus Mullerus apud R. Duellium lib. 1. Miscell. pag. 350 :
Illud enim vulgi solum opinione olim circumferebatur, domum pervetustam, cujus rudera restaurata nuper Lotorio nostro impendimus, domicilium Prædicatorum dictam fuisse.