« »
 
[]« Lozengia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 145c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOZENGIA
LOZENGIA, Rhombus, quadratum duos habens angulos acutos et duos obtusos, Gall. Losange vel Losenge. Inventarium Ecclesiæ Noviom. ann. 1419 :
Item de B. Theodoro Mart. in quodam vase ad modum Lozengiæ.
Ibidem :
Item quoddam brachium B. Eligii argentatum, et fuit Episcopi Andreæ, in quo deest quædam Lozengia esmaillata.
Varias afferunt originationes, quas videre potes apud Menagium, et in Dictionario universali Trivoltiano. Magis arridet Hispanicum Losas, vel Italicum Losa, Later quadratus, quod hujus figuram referant Lozengiæ. Vide Losengina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lozinga, Eadem notione. Vide in Gobonatus.
P. Carpentier, 1766.
Lozangiatus. Vide supra Losengina.