« »
 
[]« Lucratura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 148a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUCRATURA
LUCRATURA, Redditus terræ Lucrabilis seu cultæ. Charta ann. 1185. ex Tabulario Corbeiensi :
Inter nos et quendam Andream de Popincort querela vertebatur super Lucratura totius terræ nostræ, quam ibidem habemus ; dicebat enim prædictus Andreas medietatem illius Lucraturæ, hereditario jure, se tenere debere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lucriducere, Lucro apponere, in lucro deputare ; Tertulliano lib. 5. adv. Marc. cap. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lucrificare, Lucrifacere.
Paulus factus omnibus omnia, ut omnes Lucrificaret
, apud eumdem Tertullianum de Præscript. cap. 24.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lucrihabitus, Qui victus est et manus dedit.
Lucrihabita anima
, Tertulliano de Corona militis cap. 11.