« Ludices » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 148c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUDICES
LUDICES, Meretrices, in Glossis Isidori. Glossæ antiquæ MSS. :
Ludices, sagos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Explicat
Isidorus lib. 19. cap. 26 : Ludices a ludis, id est, theatris, vocatas existimant. Cum enim egrediebantur de ludi prostibulo juvenes, horum velamento tegebant caput et faciem, quia solebant erubescere, qui lupanar introissent.Cum in illo capite de stragulis agatur, ut recte adnotat Grævius, satis patet Lodices intelligi, pro quo dixerunt tum temporis Ludices, decepti falsa etymologia :
Ludices, vestes a ludis theatri, inquit Joh. de Janua Isidorum secutus ; sed melius a Lotum, quia subinde eas lavari opus erat, deducit Vossius, qui existimat Isidorum allusisse ad illud Juvenalis Satyra 6 :
Glossæ Lat. Gall. Sangerman. :Ζωὴ ϰαὶ ψυχαὶ modo sub Lodice relictisUteris in turba.
Ludix, vetement de jeu.Occurrit etiam Ludix, pro Lodix, Gall. Loudier, in Charta ann. 1500. apud D. Calmet tom. 3. Hist. Lothar. col. cccxxxi :
Pulvinaribus, bassaghiis, linteaminibus, Ludicibus, coperturis, etc.