« 11 ludus graticulorum » (par L. , 1883–1887), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 150b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUDUS12
11. LUDUS Graticulorum, ignoti generis, ut cæteri duo in sequenti loco memorati ; qui tamen non absque
viatorum periculo ludebantur, ut patet ex Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 277 :
Ordinamus quod Ludus Graticulorum, vel Clavarum, vel Bisugni non debeat fieri circa foveas civitatis et circle intus vel extra. Addimus huic Statuto specialiter a seralio barbarie usque ad seralium porte Sterij. ; et hoc ad reverentiam Fratrum Minorum, qui magnam injuriam patiebantur.Quibus stationibus subinde additæ sunt aliæ, non solum intra sed etiam extra mœnia, ita ut in Statutis ann. 1265. et 1267. prædictorum ludorum interdictio extensa fuit omnibus terris comitatus. Fr.