« »
 
[]« Luminium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 152c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUMINIUM
LUMINIUM. Giraudus in Vita S. Johannis Episc. Valentinensis apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1699 :
Ad quem cum novitatem miraculi fama transportasset, votivum collo circumdat Luminium et ad Sanctum Dei deferri sitibundus accelerat.
Infra col. 1702 :
Illi vero propter instantem vigiliam (S. Johannis) de suis interulis fecere Luminia, collisque circumdantes, fenestram illam (custodiæ) sic opitulatam fiducialiter sublevant, seseque unus post alium saltu ad pedem turris,
Sancte Johannes adjuva,
conclamantes, præcipitant, nihilque mali passi... desideratæ affuerunt vigiliæ
. Videtur esse species ornamenti collo annexi, quo sese ab aliis distinguebant Sanctorum tumulos visitaturi. Ellychnium, Gall. Mêche. Vide supra Lumigenus.