« 2 lupus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 155b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUPUS2
2. LUPUS, Harpagonis species,
quo arietes avertuntur aut suspenduntur, ita ut impetum non habeant feriendi, Vegetio lib. 2. cap. 25. lib. 4. cap. 23. sic dictus quod velut Lupus dentes ferreos exerat, arietemque apprehendat. Describitur etiam a Procopio lib. 1. de Bello Gotthico cap. 21. Extr. Diversa videtur machina ab ea quæ
Lupus Belli appellatur a Matth. Westmonaster. ann. 1304 :
Jussit Rex arietem fabricari, quem Græci Nicontam vocant, quasi vincentem omnia, et Lupum belli. Verum aries indecens et incompositus parum aut nihil profuit : Lupus autem belli, minus sumptuosus inclusis plus nocuit.Ubi per Lupum belli, ni fallor, expressit Gallicum Louvel, id est, Lupulus. Vide Procopium lib. 1. Gothic. cap. 21.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Non dubitat
Carolus de Aquino Nicontam arietem in Matthæi Westmon. et fortasse aliorum historiam
irrepsisse ex Josepho lib. 6. ubi legitur ejusdem fere nominis ariete alio usos fuisse
Romanos ad quatiendos muros Hierosolymorum.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lupus, nude, in Chronico Estensi apud Murator. tom. 15. col. 359 : Unum maximum Lupum cum quo capiebat fortilitias domini Marchionis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Loupus. Mandatum Ricardi II. Regis Angl. ann. 1394 : Necnon ad quoscumque defectus, tam in muris, portis, turellis, Loupis, pontibus, barreris et fossatis, quam in domibus.Harpagones intelligo.