« »
 
[]« Luquetus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 155c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUQUETUS
LUQUETUS. Obituarium MS. Eccl. Morin. fol. 2 :
In plenis obitibus quos bursæ celarii, minutorum brevium, cotidianæ, Luqueti, fabricæ ac novarum acquestarum solvunt, Canonici et magni Capellani lucrantur quilibet 2. solidos.
Fol. 8 :
Duo Capellani Luqueti habent in quolibet mense tres picotinos bladi.
Fol. 40 :
Et hæc omnia onera solvet bursa Luqueti, cujus bursarius accipiet pro suis laboribus tres solidos Turon.
Fol. 13 :
Feria 2. post Ascensionem Domini fit semper ad majus altare obitus Domini Simonis Luqueti.
Ex quo posteriori loco conjicere est Luqueti bursam ab hoc Simone Luqueto dictam fuisse, quod fortassis in ea primum concluderentur redditus ex hujus Luqueti legatis provenientes, quibus alii subinde potuerunt adjungi, retento semper Luqueti vocabulo.