« »
 
[]« Lusoriæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 156b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUSORIAE
LUSORIÆ vel Lusuriæ, Navigiorum bellicorum species, quæ in fluviis majoribus, qua Romanorum fines disterminabant, discurrebant ad limitum custodiam : quæ ita appellata volunt, vel quod in fluviis luderent, seu discurrerent, vel quod ex eorum navigiorum genere essent, quibus utebantur ad delicias, ludos, lasciviamque et luxuriam. Lusoriarum Danubii mentio est apud Vegetium lib. 4. cap. ult. et in tit. Cod. Th. de Lusoriis Danubii (7. 17.) :
Rheni Lusoriarum,
apud Ammian. lib. 18. pag. 125. et Vopiscum in Bonoso :
Mosæ Lusoriarum,
apud eumdem Ammianum lib. 17. pag. 97. denique Lusoriarum per Orientem, in Nov. Theodosii de Ambitu, de quibus omnibus copiose egit Jacobus Gothofredus ad d. tit. de Lusoriis Danubii. Adde Petr. Pithœum lib. 1. Adversar. cap. 14. Salmasium in Notis ad Hist. Aug. pag. 382. 475. et de Jure Attico pag. 740. 751. et alios.