« »
 
[]« Lustisium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 156c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUSTISIUM
LUSTISIUM. Vita 2. S. Carthaci Episc. n. 25 :
Cum 30. vaccis et tauro, et duobus armentariis, et cum duobus Lustisiis et vasis ad Civitatem Raithin perrexit.
An Justitiis, seu vasis vinariis, de quibus infra, an vero vox Hibernis peculiaris, incertum. Henschenius in Onomastico ad calcem tom. 3. SS. Maii suspicatur esse mulctras seu vasa, in quibus mulgetur : quod non male convenit loco, ubi de vaccis et lacte agitur.