![[]](img/image.png)
LYTÆ, Qui tribus annis Legum studio impensis quartum adjungebant : de his Justinian. ad
Antecessores § 5 :
Sed quia solitum est anni quarti Studiosos Græco et consueto quodam vocabulo λύτας, appellari ; habeant quidem, si maluerint, hoc cognomen.Sic autem dictos volunt quidam, quod exacto illo studiorum curriculo jamjam solvendi essent, ac legendi libertate, nullo interprete magistro, donarentur : Turnebus vero lib. 8. Advers. cap. 19. sic. dictos mavult, quasi
Solutores, qui civili sapientia tantum promoverunt, ut Legum ænigmata possint subtiliter et accurate dissolvere, juxta illud Juvenalis Sat. 8 :
Qui juris nodos legumque ænigmata solvat.