« »
 
[]« Macellarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 160a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACELLARIUS
MACELLARIUS, Qui carnes, interdum, etiam obsonia lautiora, in macello vendit. Artemidorus lib. 3. cap. 37. scribit,
Macellarios et lanios carnem conscindentes et vendentes periculorum et damni significativos esse
. Charta ann. circ. 984. tom. 2. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 46 :
Dedimus autem iterum iis omnes emendationes et omnia vadimonia omnium satisfactionum omnium ibidem consistentium, et consuetudines Macellariorum et paletariorum in alodum illum habitantium.
Adde Chron. Farfense ann. 1077. Catalogum MS. ann. 1328. Confratern. B. M. Tolos. Constit. Frederici Reg. Sicil. cap. 38. Guerard. in Proleg. Chartul. S. Petri Carnot. pag. 63. Vide mox Macellator.