« »
 
[]« Machecarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 161b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACHECARII
MACHECARII, in Legibus Eduardi Regis Angl. cap. 39. dicuntur, qui aliis
Macellarii. Cum autem dictum est, quod nullus hominum emeret absque plegiis animal vivum, clamaverunt Machecarii de civitatibus et burgis... quod unaquaque die oporteat eos animalia viva emere, occidere, et vendere
. Gaufredus Vosiensis cap. 23 :
Ipse Macellarius cognominatus est, quia sicut carnifex carnes securi in macello, sic iste truncabat hostes in bello.
Certe existimarem legendum Macerarii in Legibus Edwardi, a Macera, macello de qua voce supra. Macecliers, quos alii Macellarios, vocat Chronicon Flandr. vernac. cap. 41 :
Le Comte d'Artois, qui estoit sur les Macecliers de Bruges.
Gloss. Lat. Gall. : Macellarius, Marselier, Boucher.[] Macellum : Marsel, Marseloire.
Macelerie de Troies
, in Computo terræ Campaniæ ann. 1348. Vide Mavecharius.