![[]](img/image.png)
3. MACHINAMENTUM, Versutia, conatus, consilium. Epistola Capreoli ad Vitalem et Constantium tom. 2.
Conc. Hispan. pag. 200 :
Denique ut noveritis, et plenius advertatis ita esse quod dicitur, ad dissolvenda omnium hæreticorum Machinamenta et universas calumnias refellendas.Vita B. Deicoli apud Eccardum in Orig. familiæ Hasburg. pag. 166 :
Sed et ego non ignoro voluntatis vestræ nisum, et inimici humani generis Machinamentum.Vide Machinatus.