« Mactatorium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 164a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACTATORIUM
MACTATORIUM, Mactatoria Curia, Laniarium, locus ubi mactantur pecora, Gall.
Tuërie, Parisiis Echaudoir. Charta Boleslai Ducis Silesiæ ann. 1311. apud
Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 456 :
Rite et racionabiliter vendidimus sartorium seu Curiam Mactatoriam in Aureomonte, in civitate vel extra civitatem, ubicumque expedire videbitur, ædificandum, cum omni usufructu et utilitate qui inde proveniunt et provenire possunt, et cum omni jure et dominio, sicut dictum fartonem habuimus et tenuimus, Hermanno Scriptori.Literæ ejusdem Ducis ann. 1314. ibid. pag. 457 :
Quod in nostra constitutus presencia, Albertus Bavarus atque Hermannus ejus notarius, Mactatorium quod vulgariter Kottilhoff dicitur in civitate nostra Aureomonte nuncupata... monasterio S. Marie in Grissow... liberaliter donaverunt.