![[]](img/image.png)
MACTIERN, Belgis Machtich, est vir potens, dives ; an vero Mactiern
Aremoricis idem sonat, haud satis scio. Tabularium Rothonense :
Et erat Partitoe Mactiern in plebe Rufian. anno xx. imperii Hlodowici.Ibidem :
Ruvalt Machtiern in Ecclesia Alcun. anno xxi. Ludowici Imperatoris.
P. , 1766.
◊ Veteribus Aremoricis,
teste D. Moricio in Præfat. ad tom. 1. Probat. Hist. Brit. pag. x. idem est
quod Filius principis ; qua nomenclatura donati præcipuæ nobilitatis dignitatisve
proceres, atque interdum episcopi et illustres feminæ. Vide ibid. inter Instr. col. 263.
269. etc.