« »
 
[]« Madualis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 165c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MADUALIS
MADUALIS, Mat-vallis, Voces ejusdem notionis et originis, Bona-vallis. Vita S. Carilefi tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 440 :
Partes Cenomannicæ urbis adiit, et in villam Madualis nuncupatam devenit.
Ubi Bollandiani habent, Madoalis. Vita S. Medard. ibid. pag. 454 :
Erat denique in pago Cinomannico rus nobile,... quod Sigebertus quondam rex... monasterio ipsius (S. Medardi) contulerat, cui ex duabus linguis, Latina videlicet atque Britannica, quoniam eidem genti finitimum erat, nomen ex antiquo Mat-vallis inditum fuit. Mat-vallis ergo, id est Bona-vallis, fundus ipse vocatus est ; quia, sicut facti sumus, et confinio lati cespitis erat præstans, et censu plurimo ampla marsupia complens.
Vita Ludov. Pii cap. 53. tom. 6. ejusd. Collect. pag. 116 :
Deinde in pagum Cenomannicum, in villam cujus vocabulum est Matualis, devenit.