« Magarizare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 167a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAGARIZARE
MAGARIZARE, Saracenicam vel Mahometicam impietatem non modo profiteri, ut quidam volunt ; sed
maxime post abdicatam et desertam Religionem Christianam, a qua qui transibant ad
Musulmanismum μαγαρίζειν dicebantur ; vocabulo, quod
significat stercore faciem conspurcare, ut auctor est Leunclavius in Pandecte Turcico num.
22. Hinc μαγάρισις, in Corona pretiosa macula, et
ϰηλὶς redditur : unde Magarisius Sinus versus
Rumeliæ vel Europæ promontorium appellationem accepit, a fœdis tempestatibus, quæ illis in
regionibus existere Boreis flantibus solent, cum apud nos Aquilo serenitatem aeris ferat,
ut est apud eumdem Leunclavium n. 25. Hist. Miscella lib. 23 :
Repromittit, se non compellere ad Magarizandum.Quidam Codd. ex editis male habent Menzerizandum. Capitulare Radelchisi Principis Beneventani col. 24 :
Nullum Saracenum recipiant... præter illos qui temporibus DD. Siconis et Sicardi fuerunt Christiani, si Magarizati non sunt.Crebro utuntur etiam Græci. Theophanes :
Ἐποίησε δὲ ὲπιστολὴν δογματιϰὴν πρὸς Λέοντα τὸν Βασιλέα, οἰόμενος πείσειν αὐτὸν τοῦ μαγαρίσαι.Menolog. Basilii Imp. 6. Mart. ἠναγϰάσθησαν μαγαρίσαι.
Magarita, Apostata, Christianæ Religionis desertor. Joannes VIII. PP. Epist. 219 :
Portasque patentes relinquentes, multis Magaritis fugiendi et Saracenis ingrediendi aditum... reliquerunt.Ubi perperam nupera Conciliorum editio margaritis præfert. Occurrit non semel hæc vox apud Anastasium in Hist. Eccl. Chron. Casin. cap. 12. et Paulum Diaconum in Hist. Misc. ubi Μαγαρίτης habet Theophanes pag. 202. et 284. Vide Gloss. Meursii et Fabroti. Cang. Glossar. med. Græcit. col. 840.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magarites, Eadem notione. Vita S. Stephani Sabait. tom. 3. Julii pag. 572 : Comitem mihi se junxerat Magarites quidam, alterius ex indigenis Magaritæ filius, impiæ superstitioni suæ ad insaniam usque addictus.