![[]](img/image.png)
MAGLATA, Maiata, Maleata, Idem quod Malliata, Hama thoracis,
Italis Maglia, Gall. Maille. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 98 :
Statuimus quod nullus de Societatibus armorum vel artium civitatis bon. ire debeat vel trahere aliquo modo cum panceria, spata, vel Maglata, seu braçarola, etc.- et tom. III. pag. 220 :
Item juramus.... quod non ibo, nec traham modo aliquo cum panceria, spata, Maiata, vel braçarolia.- et tom. III. pag. 608 :
Arma vero defensibilia intelligimus esse panceriamsive coritum cum manicis vel sine manicis, gamberias, Maleatam, etc.