« Maialis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 178c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAIALIS
MAIALIS. Gloss. Isid.
Maialis porcus, pinguis, quod deæ Maiæ sacrificabatur, quasi matri Mercurii. Glossæ Græc. Lat. :
Δέλφαξ, Porcellus Maialis.Aliæ :
Maialis, τομίος.Sed legendum, ut in Gloss. Græc. Lat.
τομίας χοῖρος, Maialis. Ugutio :
Nefrendis dicitur porcus domesticus, carens testiculis, sic dictus, quia non frendet dentibus. Hic alio nomine dicitur Maialis, quomodo cincurris dicitur natus ex apro silvestri et domestica porca.Polyptychus S. Remigii Remensis :
Summa porcorum, verri 10. Maiales 100. scrofæ 165. genal. 140. sunt simul capita 415.Charta ann. 1030. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Guichirannus et frater ejus Fulco vendiderunt S. Victori et S. Zachariæ totam condaminam quæ fuit de Bonifacio pro uno caballo, uno bove, uno verre et uno Maiale.
◊ Quidam porro putant, ita dictum Maialem, quod ad
Majumæ festivitatem nutriretur et saginaretur, reservareturque ad solennes
epulas : indeque Maialem sacrifum seu sacrivum, dici in Pacto
Legis Salicæ tit. 2. § 18 :
Si quis Maialem sacrifum furaverit, et cum testibus, quod sacrifus fuisset, potuisset ille qui perdidit, approbare, etc. § 19. Alium vero Maialem qui sacrifus non fuerit, etc. In Lege eadem posterioris Editionis § 17 :
Si quis Maialem sacrivum, qui dicitur votivus, furaverit.Sed ibi sacrivus et votivus, Maialis est, non ad sacrificium reservatus, sed sacer et ex voto ædibus sacris, aut viris religiosis datus, quomodo votiva pecora vocat Gregorius Turon. lib. 2. de Mirac. cap. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Vix certe
dubium est quin Maialis porcum castratum significet ; atque adeo recte Eccardus
hanc vocem deducit a Mahen, maien, quod Germanis exscindere, secare sonat : facile
enim omnino a participio Majelt, exsectus, formatur Maialis.