« Maisnilum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 189a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAISNILUM
MAISNILUM, Agri portiuncula cum mansione, Gall. Ménil. Diploma Roberti Reg.
Franc. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 109 :
In eodem quoque territorio supra fluvium Vigenne dimidium Maisnilum, quod dicitur Murcinctus cum pratorum copia. E proximo quoque Maisnilum alterum, quod dicitur Sienis Villere, cum capella inibi in honore S. Genovefæ ædificata.Vide Mansionile.