« 1 majoratus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 186b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAJORATUS1
1. MAJORATUS, vox fori Hispanici Majoria, primigeniorum jus, Droit d'aînesse
nostris, de quo egit Covarruvias lib. 3. Variar. Resol. cap. 5. cui opponitur
Minoratus, qui Maisneté dicitur in Consuetud. Cameracensi tit. 8. etc. jus
quod secundogenitis competit in parentum successionibus. Maisnez enim vocabant
nostri secundogenitos, quasi Mainsnez, id est, minores natu, ut
Ainsnez, ante natos. Michael del Molino, in Repertorio Foror. Aragon. pag.
231 :
Jus primogenituræ, quod vulgariter dicitur el Majorazgo.Johan. Garsias de Expensis cap. 16. n. 45 :
Majoratus, est feudum dignitatis in quo succedit primogenitus individue, et prior ætate, et potior sexu in eodem gradu.
P. , 1766.
◊ Ludov. de Molina in
Tract. quem inscripsit, De Hispanorum primogeniorum origine et natura, ita definit :
Jus succedendi in bonis ea lege relictis, ut in familia integra perpetuo conserventur, proximoque cuique primogenito ordine successivo deferantur.Atque vocem Hispanicam Mayorazgo, qua jus illud significatur, primum legi observat in Chron. sub Joanne I. rege et in Legibus Hispanicis sub Joanna regina ann. 1505. quæ
Leges Tauriappellantur.