« »
 
[]« Majorinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 186c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAJORINUS
MAJORINUS, Idem videtur fuisse apud Hispanos, qui Francis nostris Major villæ, penes quem etiam jurisdictio regia erat : vel certe idem, qui Major domus : nam qui apud Ordonium Monachum lib. de Mirac. S. Rudesindi Episc. Dumiensis n. 20. Major domus appellatur, in alio MS. Majorinus dicitur, uti observat Henschenius. Apud Mabill. sæc. 5. Bened. pag. 543. ex citato lib. legitur Majorinus, ubi usurpatur pro eo qui judicum sententias executioni mandat, ut ex verbis ipsis patet :
Permittite me comburere deprædatorem sanctissimi Rudesindi, Dominus enim me constituit ultorem et Majorinum ipsius.
Erant autem alii villarum Majorini, alii Majorini majores. Horum officium describunt Leges Alfonsinæ seu Partitæ part. 2. tit. 9. leg. 23 :
Merino es nome antiguo de Espanna, que quiere dezir tanto como ome que ha Majoria para fazer justitia sobre algun lugar sennalado, assi como villa, o tierra. Y estos son en dos maneras : ca unos ha que pone el Rey de su mano en [] lugar de adelantado, a que llaman Merino Mayor, y este ha tan grande poder como el Adelantado. E otros hi ha que son puestos por mano del Adelantado, o de los Merinos Mayores, pero estos atales non pueden fazer justicia, si non sobre cosas sennaladas, etc.
De his intelligendus Lucas Tudensis in Chron. pag. 104 :
Imperator mandavit... Majorino terræ, ut cum rustico veniret ad Militem, et videret, qualiter ei justitiam exhibebat, et hoc sibi rescriberet. Majorinus Regis,
in Concilio Legionensi ann. 1012. Concilium Coyacense ann. 1050. cap. 7 :
Admonemus, ut omnes Comites, seu Majorini Regales populum sibi subditum per justitiam regant, etc.
Concilium apud Pennam Fidelem ann. 1302. cap. 13 :
Alcales, vel Majorini, vel alii rectores civitatum vel aliorum locorum, etc. Majorini
isti Majores sæpe subscribunt in Chartis Regum cum adjectione Provinciæ cui præerant, ut in Charta Ferdinandi I. Regis Castellæ æræ 1078. apud Anton. de Yepez, in Chron. Ordin. S. Benedicti tom. 1. Felis Majorinus de Burgos :
Sonna Sonaz Majorinus in Castella.
In alia Ferdinandi Regis Castellæ æræ 1275 :
Donus Moriel Majorinus in Castella, Sancius Pelagii Major Merinus in Gallicia, Garcis Roderici Major Merinus in Legione ;
et sic in aliis.
L. Favre, 1883–1887.
Ita etiam dono eam vobis quod neque Majorinus neque sagio ibi amplius intret.
(Cart. Adefonsi regis Castel. an. 1149, Mus. arch. dep. p. 76.)
Merinus, vox detorta ex Majorinus, Lusitanis Meirinho, Justitiarius. Fori seu Consuetudines Jaccæ :
In unaquaque villa tres vel quatuor de melioribus jurent, quod non celabunt furta ; sed demonstrabunt Merino nostro.
Passim ibi. Et Hieronymus Blanca testatur, hunc magistratum, qui ordinariæ causarum cognitioni præest, apud Jaccetanos etiamnum vigere. Vide eumdem pag. 748. Michael del Molino in Repertorio pag. 223. et Odoricum Rainaldum ann. 1289. num. 26. ubi Meirinus et Submeirinus occurrunt. Interdum
Merini dicuntur Apparitores, et qui Judicum sententias executioni mandant. Vitalis Oscensis Episcopus de veterum in Aragonia magistratuum nominibus :
Alii Merini, dicti a merendo, id est, plorando : quia inventi in culpa consueverunt damna pœnæ pecuniariæ deplorare, eo quod Reges sive Judices tales sunt punire pecuniariter assueti.... hi ergo tales officiales debent compulsiones facere, et mandata Regis, ac sententias judicum vel judiciorum executioni viriliter demandare, etc.
Charta Hispanica ann. 1094. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Confirmo in hujus conclavi Sancti propter remedium animæ meæ taliter ut non in istas hereditates Merino, neque saione, etc.
Merin ou Sergent, in Consuetud. Labourtensi tit. 1. art. 3. 7. 8. tit. 14. art. 1. 2. 14. 15. 18. tit. 15. art. 2. etc. Vide Foros Aragon. lib. 1. tit. de Merinis pag. 320. v.
Merinatus, Districtus Merini, Hispanis Merindada. Occurrit in Epistola Examini Petri Salanovæ Justitiæ Aragonum apud Blancam pag. 748. Oihenartus in Not. Vascon. pag. 74 :
Dividitur Navarra in quinque Præfecturas quas Majorinatus seu Merindales vocant : Pompelonensem scilicet, Stellensem, Tutelensem, Sangossensem et Olitensem. Hæ a totidem oppidis primariis Pompelone, Stella, Tutela, Sangossa, atque Olito, quorum quodlibet veluti caput et metropolis est suæ Præfecturæ, tale nomen sortitæ[] sunt. Præest autem unicuique earum proprius Magistratus, Majorinus, seu Merinus vulgo dictus. Primam præfecturam ambitu suo 80725. familias, proximam 60245. alteram 40852. quartam 60001. postremam 30969. comprehendere colligunt, qui eorum rationem accurate subduxerunt.