« Malagma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 190c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALAGMA
MALAGMA, ex Gr. μάλαγμα,
eo quod sine igne maceretur et comprehendatur, ut est apud Isidorum lib. 4. cap. 9. Vide Jo. de Janua. Cornelius Cels. lib. 5. cap. 17 :
Malagmata vero atque emplastra, pastillique, quos τροχίσϰους Græci vocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod Malagmata maxime ex floribus, eorumque etiam surculis : emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt, etc.S. Augustinus Serm. 38. de Tempore :
Utiliter enim Malagma, vel fibula calidis adhuc vulneribus apponitur.Concilium Toletan. XVI. cap. 4 :
Malagmam congruam tali ægrimoniæ providere.Utuntur Salvianus lib. 6. de Gubernat. Dei, et lib. 1. ad Eccles. Cathol. Fortunatus in Vita S. Germani Paris. Episcopi cap. 50. lib. 5. Poem. in Epist. ad Martinum Episc. lib. 4. et alii sine numero.