« »
 
[]« Malexardi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 195b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALEXARDI
MALEXARDI. Malvecius in Chr. apud Murator. tom. 14. col. 914 :
Hac tempestate quorumdam Brixiensium filiorum iniquitatis secta adeo pullulavit, ut contra patriam eorum manum levarent. Hos autem Malexardos, et siquidem bene, vocaverunt ; semper enim hæc factio Malexarda omnis sævitiæ suæ contra civitatem suam arma retorsit. Nam facientibus ipsis Malexardis castella multa civitati sublata sunt, et anno Christi Domini 1242. castrum Pontevii per eosdem Cremonensibus traditum est.
Ab Italico male et ardire audere, dicti videntur Malexardi, id est, homines ad malum et facinus audendum projecti.
L. Favre, 1883–1887.
Malexardi, Malesarti, Malle xarti, Apud Bononienses, Mediolanenses et Brixienses usurpabatur hæc vox ad designandos præcipue perduelliones, qui Imperii partes sequebantur. Confer cl. Rezascum in suo Diz. del ling. ital. pag. 593., qui vocabulum Malesardo inter voces italicas recenset. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. iii. pag. 331 :
Statuimus et ordinamus quod nullus possit vel debeat esse potestas bon... qui expulsus fuerit, vel de sua terra exiverit pro Malexardo (Mallexarto '60. - Malesarto '62) pro parte condam domini Federici imperatoris, vel suorum sequatium.
Fr.