« »
 
[]« 4 malitia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 197a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALITIA4
4. MALITIA, Vexatio, afflictio, ut in illo Evangelii :
Sufficit diei Malitia sua.
Tertullian. lib. 2. adv. Marcion. :
Malitiæ apud Græcos interdum pro vexationibus et læsuris, non pro malignitatibus ponuntur.
Hieronym. Epist. 47. ad Amandum :
Καϰία, quam Latinus vertit in Malitiam, apud Græcos duo significat, et Malitiam et afflictionem, quam Κάϰωσιν Græci dicunt, etc.
Vita S. Barbatiani [] apud Murator. tom. 2. pag. 197 :
Quod dum in auribus ejus continuo personatum fuisset, sana effecta est et abiit in domum suam sanissima, tanquam si nullam habuisset Malitiam.
Ita Malitia corporis, apud Alypium Antioch. seu Auctorem Descript. Orbis cap. 1.
Malitia. Statutum 2. Westmonasteriense cap. 46. ubi de Marescalli Regis juribus in hominiis Baronum :
Et si forte ad homagium nihil ceperit, ad Malitiam suam capiat,
id est, sibi imputet.