« »
 
[]« Malliolus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 199a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALLIOLUS
MALLIOLUS. Charta Pontii Comitis Emporitanni ann. 1063. in Appendice ad Capitul. Reg. Franc. n. 149 :
Vel ipsam matam, quæ dicitur Silva sancti Romani, sicut terminat de parte Circi in Malliolo S. Petri præscripti, et descendit per ipsam serram, etc.
Infra :
Descendit usque ad ipsas palumbarias, sicque conjungitur usque in ipsa villa via de ipso Malliolo.
Hispanicum forte Majuelo, Novelletum, nostris Jeune plant, vigne nouvelle ; quæ conjectura admodum firmatur ex locis mox laudandis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Maliolus, Eadem notione, in Placito habito Albiæ ann. 878. inter Instr. tom. 1. novæ Hist. Occitan. col. 135 :
De illas vero vineas et Maliolos, quos jam dictos Fulcrada hedificavit super ipsum territorium, a suis partibus obtineat, et donet ad dictos jam hæredes alium tantum terræ, quantum eo die et ipsis vineis et Malliolis ipsis advenire debuisset.
Testament. Adalaidis ann. 978. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 96 :
Villa Bajas, cum ipso terminio teneat Guadaldus dum vixerit, exceptis ipsos Maliolos quos alii ibidem plantant. Et cum factum fuerit cœnobium S. Salvatoris, post mortem Guadaldi, cum omni integritate illic remaneat ; et si factum non fuerit illud monasterium, remaneant ipsas vineas [] quæ ad meam partem veniunt in ipsa villa ad custodem atque clavigerum S. Pauli, qui illud altare custodit.
Vide Malones.