« Mallones » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 199b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALLONES
MALLONES, μαλλοί Græcis, Cirri, cincinni, implexi
crines : a μαλλός, vellus, συνεστραμμένη θρίξ, cæsaries implicata. ϰατειμένη ϰόμη ἢ ϰέϰριξ, apud Varinum. Glossæ antiquæ MS. :
Mallonem, comam, Græce.Papias :
Malonem Græce comam capitis dicunt, quod nos cirros.Ugutio :
Græci cirrum vocant Mallonem.Alibi :
A malon, hic malo, onis ; Malonem Græci comam capitis dicunt, quam nos cirrum vocamus.Anastasius in Benedicto II. pag. 57 :
Hic una cum Clero et exercitu suscepit Mallones capillorum Domini Justiniani et Heraclei filiorum clementissimi Principis, etc.Græci recentiores μαλίον, capillos vocant. Vide Glossarium Meursii et mediæ Græcitatis.
P. , 1766.
◊ Latior est, si fides
Muratorio tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 1087. hujus vocis significatio ; proprie enim
significat Globum alicujus rei, quæ e filis aut pilis aliisve fluxis rebus constet : quam
vocem ex antiquissimis Italiæ incolis ad hodiernos manasse suspicatur ; unde Mutinenses
etiamnum dicunt un Malloco di cera, di neve, etc, ut globulum
significent.