« »
 
[]« Malus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 202c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALUS
MALUS, Diabolus, Scriptoribus sacris. Lexic. Gr. MS. Reg. sign. 2062 :
Πονηρία, ἑϰούσιος ϰαϰοποιΐα, δι᾽ ἣν ϰαὶ ὁ διάϐολος πονηρὸς λέγεται.
Paulinus Natali 4. de Exorcista :
Inde gradum cepit, cui munus voce fideli
Adjurare Malos, et sacris pellere verbis.
Idem Natali 5 :
Non tulit hæc Malus ille diu ; sed inhorruit atris
Crinibus, etc.
Natali 7 :
..... Velut illi qui meruere
Vasa Malis fieri.
Carmen iambicum vetus edit. a Barthio lib. 34. Advers. cap. 1 :
Cursu vagante lubrico infortunio
  Tentationibus Mali.
Ita passim Tertullianus lib. de Pœnitentia cap. 5. lib. de Patienta cap. 11. 14. de Cultu feminarum cap. 5. lib. 2. ad Uxorem cap. 6. Idem Paulin. Epist. 4. ad Severum, Cyprianus de Orat. Dom. cap. 10. Chromatius Aquileiensis Concione 1. in D. Matthæum, Olympiodorus in Ecclesiast. cap. 8. Commodianus Instit. 44. 57. 62. etc.
Atque ita Malum, in Oratione Dominica, Sed libera nos a malo, Patrum plerique intelligunt. Origenes, sive quis alius in Orat. Domin. :
Ὁ δὲ μὴ εἰσελθὼν εἰς δίϰτυα πειρασμοῦ, ἐῤῥύθη ἀπὸ τοῦ πονηροῦ. Πονηρὸς δέ ἐστιν ὁ διάϐολος, οὐ φύσει ἀλλὰ προαιρέσει· οὐ γὰρ τῶν ἐϰ φύσεώς ἐστιν ἡ πονηρία, ἀλλ᾽ ἐξ αὐτεξουσίου ϰαϰίας ϰαὶ προαιρέσεως γίνεναι. ϰατ᾽ ἐξοχὴν δὲ οὕτω [] ϰαλεῖται, διὰ τὴν ὑπερϐολὴν τῆς ϰαϰίας.
Sic quoque Chrysostomus, Euthymius, Theophylactus, Petrus Damianus, etc. Quin etiam hæc verba Joannis Epist. 1. v. 17. ϰαὶ ὁ ϰόσμος ὅλος ἐν τῷ πονηρῷ ϰεῖται, non desunt, qui de diabolo capienda censent. Vide Casaubon. ad Epist. Gregor. Nysseni pag. 85.
Sed et Gallis nostris eadem olim dæmonum familiaris fuit appellatio : Maufés, enim dicuntur Scriptoribus vernaculis medii ævi, quasi malefici, (nam Καϰοποιαὶ δυνάμεις dicuntur Synesio) vel potius malefacti, quod turpi et putida ut plurimum figura donentur, unde efficta postmodum etiam hodie in usu vox, Mauvais, qua res quæpiam mala denotatur.  :
Seignor, dit-il, ceanz a un Maufé.
Chron. Bertrandi du Guesclin MS. :
Il ne croit nostre Loy neant plus que li Maufés.
Rursum :
Rampoient contre mont en huant com Maufés.
Robert de Bourron en son Roman de Merlin MS. :
S'empartent del Chastel, et commandent as Maufés tous cheus, qui y remainent.
Vide Notas nostras ad Joinvillam pag. 106.