« Malveisin » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 202b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALVEISIN
MALVEISIN, Machinæ bellicæ species, sic appellata lingua Gallica, tanquam malus
vicinus, seu mauvais voisin, quod proximos hostes maxime incommodaret. Petrariæ
speciem facit Matthæus Paris sub ann. 1216 :
Propter petrariam, quæ Malveisine Gallice nuncupatur, qua cum machinis aliis Franci ante castrum locata, muros acriter crebris ictibus verberabant.Ex quibus colligitur, fuisse machinam, qua muri lapidibus ingentibus impugnabantur. At Guignevilla in Poemate vernaculo, le Pelerinage de l'humaine lignée, videtur innuere plures simul eodemque impetu sagittas emissas per hanc machinam, ita ut illa sit catapulta, quam Angelus Portenarius lib. 5. de Felicit. Patavina describit, et cujus figuram expressit. Sic vero Guignevilla :
Ne nuls tels dars ni puet meffaire,Com bien que on i sache traireMalveisine les sajetes,Ne Espringale ses mouchettes.
◊ Ita etiam appellavit Willelmus II. Rex Angliæ Castellum a se
extructum, quo aliud, quod ad deditionem compellere nitebatur, incommodaret. Henricus
Huntindon. lib. 7. Hist. pag. 373. et ex eo Jo. Brompton :
Post hæc obsedit Consulem ad Bamburg : quod cum armis inexpugnabile videret, paravit ante illud castellum aliud, quod appellavit Malveisin, in quo partem relinquens exercitus, recessit.Vide Cambdenum in Descript. Comitatus Northumberland.