« Mameluchi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 204a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAMELUCHI
MAMELUCHI. Sic appellabant Ægyptii mancipia Christiana, aut ex Christianis parentibus orta,
in pueritia capta, et pretio distracta, ex quibus eligebatur, qui cæteris imperabat,
Sultani appellatione. De his sic Willelmus Tyrius lib. 21. cap. 23 :
Solent enim Turcorum Satrapæ et majores Principes, quos ipsi lingua Arabica vocant Emyr, adolescentes, sive ex ancilla natos, sive emptos, sive capta in præliis mancipia studiose alere, disciplina militari instruere diligenter, adultis autem, prout cujusque exigit meritum, dare stipendia, et largas etiam possessiones conferre. In dubiis autem bellorum eventibus, proprii conservandi corporis solent his curam committere, et de obtinenda victoria spem habere non modicam : hos lingua sua vocant Mameluc.Sanutus lib. 2. part. 2. cap. 6 :
Et deferunt de Mari Majori a partibus septentrionalibus pueros et puellas, quos præfati Ægyptii nominant Mamuluchos.Vide Jovium de Reb. Turc. Leuncl. in Pand. Tur. cap. 207. et alios rerum Turcicarum Scriptores ; Scaligerum præterea lib. 3. Canon. Isag. pag. 326. ult. Edit. Edwardum Pocockium in Supplemento ad Gregorium Abul-Faragium pag. 7. et Notas nostras ad Joinvillam pag. 80.