« »
 
[]« Manacia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 205a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANACIA
MANACIA, Minæ, ex Gallico Menace. Glossæ MSS. Reg. Cod. 1198 : Minis, Manaciis. Quæ quidem vox occurrit, ni fallor, apud Hincmarum Laudunens. Episc. pag. 612 :
Tunc Dom. Rex dixit, quia si ille ipsam silvam, ut dicebat, nutrierat, quam pater suus nutrire cœperat, et ex eo amicis suis, non destruendo, sed cum Manacia dedisset, aut si ad suam necessitatem ex ea cum mensura accepisset, pro hoc non debuisset illud beneficium amittere.
Editus Codex habet Manacta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vix est ut cum D. Cangio sentiam vocem Manacia apud Hincmarum minas significare : probabilius videtur ad vocem Manaties respexisse, qua in Consuetud. Lotharing. tit. 6. art. 9. designantur possessiones ea lege ad censum annuum concessæ, ut in iis maneant (unde f. etymon) possessores, easque non distrahant, atque, ipsis sine liberis decedentibus, ad dominum revertantur. Quæ quidem non male, ut opinor, cum allatis cohærent.