« 4 mancipium addicens » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 208c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANCIPIUM4
4. MANCIPIUM Addicens, Discipulus, tiro, Gall. Apprenti ; nude vero socium, vulgo
Compagnon, significat. Stat. sabbat. Carcass. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg.
Franc. pag. 565. art. 21 :
Quod nullus homo sutor dicti burgi Carcassonæ sit ausus conducere nec tenere aliquod Mancipium addicens, nisi primitus et ante omnia dictum Mancipium sic addicens seu addicere volens dictum ministerium, solvat pro bona sua intrata, vel suus magister pro eodem, decem solidos Turonenses.Ibid. pag. 566. art. 24 :
Quod si quis magistrorum dictæ artis sabbateriæ aliquod conduxerit Mancipium certo tempore, et dictum tale Mancipium magistrum suum, antequam tempus collogii sui perpetraverit, et compleverit, dimitteret, etc.Rursum pag. 568. art. 29 :
Teneanturin Stat. barbit. Tolos. ann. 1457. ex Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 49 :(suprapositi)eligere... quatuor Mancipia dicti ministerii sive artis dictæ sabbateriæ, bona et sufficientia et habitantia dicti burgi Carcassonæ ;... quæ quidem quatuor Mancipia in omnibus negociis tangentibus dictum ministerium sabbateriæ, sive capellam et sanctum luminare, sive curam vel provisionem pauperum vel infirmorum, sive cadavera pauperum dicti ministerii sepelienda, quam alia negocia sive causas, tangencia sive tangentes dictum ministerium, habeant ire et laborare ... cum dictis suprapositis. Masip,
Tout Masip ou compaignon qui aura arrendat aital obrador, pagara per pena vint solz Tolsas.Vide infra Mango 8.