« »
 
MANCUS 1, MANCUS 2.
[]« 1 mancus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 209a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANCUS1
1. MANCUS. Glossæ Isonis Magistri : Mancus, contractus, debilitatus, mutilatus, vel imminutus. Pactus Legis Salicæ tit. 32. § 1 :
Si quis alterum manu aut pede capolaverit, de manu capolata unde Mancus est, et ipsa manus super eum pendeat, etc.
Et § 3 :
Si vero ipse pollex in ipsa manu Mancatus pependerit, etc.
§ 9. et 10 :
Si vero pes capolatus fuerit, Mancus ibidem tenuerit, etc.
Lex Aleman. tit. 65. § 10 :
Si autem totum brachium Mancum fuerit, ut nihil cum eo facere possit, etc.
Lex Ripuar. tit. 5. § 4 :
Si manus Manca ibidem pependerit, etc.
§ 5 :
Quod si pollex ibidem Mancus pendiderit, etc.
Proprie porro nostri, Mancos vocant, seu Manchots, qui altera carent manu, vel certe qui alterius manus usu privantur. Gloss. Græc. Lat. Ἀριστερόχειρ, mancussetus. Cod. MS. habet mancussecus. Forte legendum, mancus, scævus, vel scæva, qui scilicet manu sinistra pro dextra utitur, σϰαιός. Conjecturam hanc firmat Glossar. Lat. Græc. MS. Sangerm. : Mancussetus, ἀριστερόχειρ, i. e. qui agit manu sinistra. Lupus Servatus in Vita Wigberti cap. 23 :
Manci exoptabilem manuum nacti sunt usum.
Hinc
Mancinus, Joanni de Janua, qui utitur sinistra pro dextra manu, et e converso, a manus ; sed legendum, a mancus, ut in edit. ann. 1506. Italis Mancini eadem notione etiamnum sunt.
Mancare, Mutilare, membro privare, in Lege Alamann. tit. 12. 13. 14. Capitula ad eamdem Legem cap. 8 :
Si quis alteri brachium super cubitum, aut coxa super genuculum cum spata aut cum fuste fregerit, et non Mancat, solvat solidos sex.
Cap. 9 :
Si quis alterum brachium Mancat, solvat sol. 20. etc.
Occurrit ibi pluries. Charta divisionis Imperii Caroli M. cap. 13. (al. 18.) :
Placuit nobis præcipere,[] ut nullus eorum per quaslibet occasiones quemlibet ex illis apud se accusatum sine justa discussione atque examinatione aut occidere, aut membris Mancare, aut excœcare, aut invitum tondere faciat.
Hinc nostris mansit vox Manquer, pro defici, deesse.
Mancatus, in Pacto Leg. Salicæ tit. 32. § 3 :
Si vero ipse pollex in ipsa manu Mancatus pependerit, etc.
Mancatio. Lex Ripuar. art. 6 :
Sic in omni Mancatione, si membrum mancum pendiderit, etc.
Capitula Caroli M. ad Monachos cap. 16 :
Ut disciplina Monachis regularis imponatur, non sæcularis, id est, non orbentur, non Mancationes alias habeant,
nisi ex auctoritate regulæ. Quod non de membri alicujus mutilatione intelligendum, sed de gravi virgarum castigatione.
Emancare. Sugerius in Ludovico VI. :
Qui cum redimi se multo rogarent, imperat eos Emancari : mancos autem pugnos referentes intus sociis remitti.
Mancaster, Mancus, in Gloss. MS. Reg. Cod. 1013.
[]« 2 mancus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 209b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANCUS2
2. MANCUS, pro Manca, vel Mancusa, seu Marca. Placitum Spoleti habitum ab Adalhardo Abb. ann. 814. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 361 :
Et si non divisisset, ut aut ipse, aut Herfualdus filius ejus ita non adimplessent, et aliter removere quæsissent, per qualecumque ingenium, componerent mihi Mancos cxc.
Occurrit iterum col. 362. Vide Mancusus.