« »
 
[]« 2 manda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDA2
2. MANDA, vox Hispanica, Legatum, Gallic. Legs. Testam. Ramiri Sancii Reg. Navarr. apud Jos. Moret. Antiq. Navar. pag. 630 :
Super has vero Mandas instituo in bonis meis et pertinentibus meos legitimos et irrepudiabiles hæredes, videlicet Garciam primogenitum meum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Sed et pro Testamentum, quo ejusmodi donatio fit, occurrit in Testam. reginæ Mafaldæ ann. 1256. tom. 1. Probat. hist. geneal. domus reg. Portug. pag. 31 :
Ergo regina domna Mafalda... condo hoc testamentum meum sive Mandam.
Unde Mandare, pro legare, ibidem.