« »
 
[]« 1 mandamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDAMENTUM1
1. MANDAMENTUM, Mandatum, jussio. Charta ann. 1233. ex minori Chartul. S. Vict. Massil. pag. 142 :
Non credebant Priorem habere Mandamentum a domino Abbate S. Victoris.
Alia ann. 1164. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 196 :
Quod si facere non possent, ad Mandamentum domni Abbatis et monachorum se placitarent.
Adde Acta SS. tom. 1. Martii pag. 412.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Mant, eodem intellectu. MS :
Et chil li ont en convenant
Que il revenront à son Mant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mandamentum, Litteræ quibus Magistratus aliquid mandat. Charta Willelmi dom. Montispess. ann. 1103. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 727 :
Pertinent etiam ad Vicariam omnia Mandamenta et omnes vetationes propter placita ; præter illa Mandamenta et illas vetationes quæ dom. Montispessulani diceret vel mandaret per se vel per alium, etc.