« 1 mandatum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM01
1. MANDATUM, Rumor, nuntii, litteræ rem aliquam enarrantes. Anastasius in Hadriano PP. :
Quibus... Perugiam conjungentibus, conjunxit Mandatum, quod jam fatus Desiderius abstulisset civitatem Faventiam, etc. i.in via rumor ei allatus est. Lex Long. l. 3. tit. 16. Rach. 8. :
Mandant aut annuntiant nostra secreta, et adhuc in extraneas provincias Mandatum faciunt.Matth. Paris ann. 1242 :
Urgebant autem regem Mandata Ultramarinorum, i.quæ per litteras nuntiabantur, mandabantur. Adde pag. 547. et Additamenta pag. 118.