« »
 
[]« 5 mandatum apostolicum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM05
5. MANDATUM Apostolicum, vox Cancellariæ Romanæ, Gallice Mandat. Compendiosa benefic. Expositio fol. 39 :
Mandata Apostolica sunt diplomata quibus generaliter sub variis literarum formis mandat Pontifex Romanus collatoribus, ut alicui conferant beneficium primo vacaturum, quod mandatarius recusare nequit.
Rebuffio :
Mandatum de providendo.
Honorius III. PP. Episcopo Noviom. scribens, Decretal. mand. de Rescript. :
Mandatum Apostolicum ad te directum, ut magistrum S. faceres in Canonicum recipi.
Observat Rebuffius in Praxi benef. § ult. de Mandat. Apostol. quod cum Pontifices Romani Ordinarios frequentioribus ejusmodi mandatis gravarent, illud in Concord. inter Leonem X. et Franciscum I. decretum fuisse :
Statuimus et ordinamus quod quilibet Romanus Pontifex semel duntaxat tempore sui Pontificatus, litteras in forma Mandati juxta formam inferius annotatam dare possit.
Huic decreto jam præiverat Concilium Basileense, aliquas Leges certosque fines iis mandatis apponendo, apud Labbeum Concil. tom. [] 14. pag. 369. Verum a Concilio Trident. tandem penitus exstincta sunt Sess. 25. cap. 9. de Reform. :
Decernit S. Synodus Mandata de providendo, et gratias quæ expectativæ dicuntur, nemini amplius, etiam collegiis, universitatibus, senatibus, et aliis personis singularibus, etiam sub nomine Indulti aut ad certam summam... concedi licere.
Horum mandatorum auctorem Alexandrum III. PP. scribit Rebuffius loco citato ; alii ad Clementem V. id referunt.