« 10 mandatum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 213b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM10
10. MANDATUM, Domus hospitum in Monasteriis, quod hospitum advenientium pedes lavarentur.
Chronicon Lobiense :
Fabricam domus susceptionis hospitum, quam Mandatum vocant, perfecit.Historia Abbatiæ Condomensis pag. 507 :
Fecit reparari et meliorari domum Mandati, ubi recipiantur hospites et pauperes.Silvester Giraldus in Cambriæ Descript. cap. 10. de Wallensibus :
Adeo nempe hospitalis hic gratia communione lætatur, quod itinerantibus ea nec offeratur, nec petatur : tantum etenim domum intrantes protinus arma custodiæ tradunt, deinde statim aquam offerentibus, si pedes ablui permiserint, hospitio suscepti sunt : aquæ nimirum pedibus oblatio, hospitalis apud hanc gentem est invitatio.Vide librum Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 79. 107.