« »
 
[]« Mandra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 213c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDRA
MANDRA, Monasterium. Vox etiam Græcis recentioribus eodem significatu nota. Alcuinus Epist. 27 :
Cælestis Mandræ agmina.
Idem lib. 2. de Vita S. Willibrordi :
Circuit idcirco vigili hoc tutamine Mandras :
Nominibus meritis ut Christi augeret ovile.
Charta Rogerii Regis Sicil. ann. 1130. apud Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 304 :
Decernimusque pro Episcopali jure solvere eandem Mandram dictæ Ecclesiæ Episcopali (Messanensi) annuos census 100. libras ceræ, 20. thuris, etc.
Alia Sixti [] PP. IV. ibid. pag. 305 :
Decrevitque pro omni Episcopali jure solvere Mandram Ecclesiæ Episcopali Messanæ annuum censum, etc.
Vide Epistolas Hormisdæ post Epist. 21. Ἀπὸ τῶν μανδρῶν dicta Monasteria quidam putant, id est, a specubus et cavernis, in quibus primitus Monachi habitarunt, et Monasteria sua exstruxerunt : Græci enim μάνδραν vocant speluncam. Gloss. vet. : Spelunca, μάνδρα. Gloss. Gr. Reg. MS. Cod. 1673 : Σπέος, σπήλαιον, μάνδρα. Gloss. Lat. Græc. : Caulæ, περίϐολοι, μάνδραι. Alii, ut Budæus, a grege Monachorum, cui, ceu Mandræ, id est, ovili, præsint pastores Abbates : quippe Latinis quoque Mandra pro grege passim sumitur apud Juvenal. Sat. 3. et Martial. lib. 5. Chronicon Novalicense cap. 19 :
Frodoinus qui pridem Pastor et inclitus Evex,
Nam per decies quater stabuli custos oviumque est.
Ugutio :
Archimandrita, Princeps vel pastor ovium, unde quadam translatione Episcopi et Archiepiscopi et Sacerdotes dicuntur Archimandritæ, quasi Pastores ovium Christi.
Vide Gloss. med. Græcit.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Mandra, bubulcus, qui nomina boum mandat memoriæ, Boyer, Prov. Aliud Gall. Lat. ex Cod. 7684 : Mandra, Bouvier ou bergier ; i. bubulcus. Vide supra Fracta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mandra, Cellula monachica. Vita S. Ethelwoldi sæc. 5. Bened. pag. 615 :
In tertio quoque cœnobio Wintoniensi, quod... in honore semper Virginis Mariæ Deo consecratum, Mandras sanctimonialium ordinavit, quibus matrem... Etheldridam præfecit, ubi regularis vitæ norma hactenus observatur.
Hinc Mandres vulgo dicitur vicus quidam in Briegio, non procul a Braia Comitis Roberti, a Mandris scilicet, id est casulis, ut observat Valesius in Notit. Gall. pag. 422. tumultuario opere ex ligno factis. A Mandra, monasterium,
Mandrita, pro Monacho. Epitaphium Gaitelgrimæ Principis Beneventanæ, quod exstat in ea urbe, in interiori Ecclesia Monialium S. Petri :
Huc Lector propera, Mandritam corde saluta.
Iter Germanicum Mabillonii tom. 4. Analect. pag. 57 :
Consecrat ædiculam Mandrita lupambulus istam,
  Abbas Ramvoldus quam tibi, Christe, struit.
Ermenoldus in Vita S. Soli cap. 9 :
Mandritis e diverso venientibus.
Walafridus Strabus Abbas Augiens. de Vita S. Othmari cap. 1 :
Boni Mandritæ studium in ipso executus.
Ubi pro abbate usurpatur. Μανδρίτης, in Concilio Constantinopolitano sub Menna act. 5. Hinc qui Mandritis præerat, Archimandrita dicitur. Avitus Viennensis Epist. 2 :
Copiosæ multitudinis præpositus fuit, cujus officii personas Episcopi Orientales Archimandritas appellant.
Vide Glossar. Meursii et Fabroti ad Cedrenum.
Mandrogerontes, apud Luitprandum in Legat. cap. 55. Vetuli Monachi.