![[]](img/image.png)
MANDYA, Pallii genus, quod Imperatorum ac Regum præsertim fuit. Acta S. Symeonis Stylitæ
tom. 5. Maii pag. 301 :
Pientissimus autem Imperator Justinus... saccum indutus luxit ; adeo ut festa quoque luce procedens in templum, coronam aut chlamydem gestare renuerit ; verum sic simplici habitu cum solo Mandya purpureo processerit.Vide Glossar. med. Græcit. v. Μανδύη.