« »
 
[]« Manerium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 216b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANERIUM
MANERIUM, Habitatio cum certa agri portione, a manendo dicta, Gallis, Manoir : quomodo in Consuetudinibus nostris municipalibus vulgo accipitur pro præcipua feudi domo, quæ cum universo ipsius ambitu penes primogenitum esse debet. Vide Raguellum.
Manerium vero aliud apud Anglos sonat : Cowello enim idem est, quod unius feudi circuitus. Rastallo est res composita ex diversis rebus, verbi gratia ex habitatione, terris arabilibus, pascuis, pratis, silvis, reditibus, advocatione, curia Baronis, etc. Ut vero manerium sit, debet esse ab antiquo, cujus memoria non exstet. Maneriorum differentias ita exequitur Bractonus lib. 4. Tract. 1. cap. 31. § 3 :
Sciendum est, quod Manerium poterit esse per se, ex pluribus ædificiis coadunatum, sine villis et hamletis adjacentibus. Poterit etiam esse Manerium per se, et cum pluribus villis, et cum pluribus hamletis adjacentibus, quorum nullum dici poterit Manerium per se, sed villæ, sive hamletæ. Poterit etiam esse per se Manerium capitale, et plura continere sub se Maneria non capitalia, et plures villas, et plures hamletas, quasi sub uno capite aut domino. Manerium autem fieri potest ex pluribus villis, vel una : plures enim villæ poterunt esse in corpore Manerii, sicut una.
Idem lib. 5. Tract. 5. de Exceptionibus cap. 18. discrimen inter Mansionem, Villam, et Manerium, sic describit :
Mansio esse poterit constructa ex pluribus domibus, vel una, quæ erit habitatio una et sola sine vicino ; etiam etsi alia mansio fuerit vicinata, non erit villa, quia villa est ex [] pluribus mansionibus vicinata, et collata (collecta) ex pluribus vicinis. Manerium autem fieri poterit ex pluribus villis, vel una : plures enim villæ possunt esse in corpore Manerii, sicut et una, et ad unam mansionem pertinere poterunt plura tenementa... Item quandoque est Manerium in villa, et ubi non fuerit nisi unica villa in Manerio, denominari possunt uno nomine, et tenementa tali manerio adjacentia erunt in tali villa, et in tali Manerio, et Manerium a villa e contrario.
Adde Fletam lib. 6. cap. 51. Vide Phillips. Histor. Jur. Anglici tom. 2. pag. 181. Maners, eadem notione qua Manerium apud Anglos, usurpat MS. :
Villes essillent et Maners,
Mesons ardent, prennent avers.
Manerium, villæ appellatione donatur ab Orderico Vitali lib. 4 :
Ducentas et octoginta villas (quas a manendo Manerios vulgo vocamus) obtinuit.
Hinc, Maneria Regalia, apud Ingulfum pag. 880. et Dominica Maneria, in Diplomate Joannis Regis Angliæ apud Matthæum Paris ann. 1215. quæ Scriptoribus villæ regiæ appellantur. Idem ann. 1249. pag. 508 :
Ad alterutrum dictorum Maneriorum mansurus perrexit.
Occurrit sæpe in Legibus Henrici I. et in Chartis et Scriptoribus Anglicis Manerium vox, quam a Normannis in Angliam invectam opinantur plerique, cum ante Normannos vix in veteribus Tabulis reperiatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manerium, nude pro æde seu domo rustica, Gall. Maison de Campagne. Genealogia Comitum Flandriæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 425 :
Maneria civium Gandensium extra villam existentia comburentes.
Regest. 82. Chartophyl. regii ann. 1354. Ch. 139 :
Domum, seu Manerium, seu hebergamentum.
Index MS. benefic. diœcesis Constant. fol. 58 :
Manerium presbyteratus est in dicta elemosina prope ecclesiam.
P. Carpentier, 1766.
Menor, in Chartul. Campan. fol. 79. Nude pro Domo, in Charta ann. 1379. apud Boullæum tom. 5. Hist. Univers. Paris. pag. 384 :
Et pro collegio Andegavensi Manerium seu domum quamdam, vocatam de Bueil, in vico Sauveresse situatam.
Pro palatio regio occurrit apud Elmham. in Vita Henr. V. reg. Angl. edit. Hearn. cap. 13. pag. 24.