![[]](img/image.png)
3. MANGO, Prædo. Nicolaus Specialis de Sicul. reb. lib. 7. cap. 17. apud Murator. tom. 10.
col. 1068 :
Armenta gregesque animalium hinc inde passim per agros vagantium, in castra undique a prædonibus congregantur, segetes ad maturitatis jam propinqua tempora declinantes ; nulla metendi opportunitate servata, non messæ, quin potius a Mangonibus, quos assumpto ab effectu operum conveniente vocabulo moderni rapaces vocant, aliisque plebeis in castris manentibus divulsæ ac dispersæ. Mangoergo a Manganum, Italis Mangano, quod ille instar Mangani, quo muri destruuntur, omnia labefactat evertitque.