« »
 
[]« Manicularia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 221b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANICULARIA
MANICULARIA, inter vestimenta sacra, in Visitatione Thesaurariæ S. Pauli Londinensis ann. 1295 :
Cum alba, amicta, stola, fanone, spatulariis, et Maniculariis, apparitis de quodam panno diasperato de Laret, etc.
Occurrunt eadem verba paulo infra. Ita autem appellantur manicæ ejusdem speciei panni, ex qua confecta sunt vestimenta Sacerdotum vel Diaconorum, quæ Albis circa manus aptantur : quod etiamnum observare est in aliquot Ecclesiis, præsertim Cathedralibus, ubi in sacrariis servantur vestes Ecclesiasticæ.