« Manifestatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 221c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANIFESTATIO
MANIFESTATIO, Vox Juris Hispanici. Scribit Hieronymus Blanca in Comment. Rer. Aragon. contra
regiorum ministrorum iram vel affectus immodicos a Lege duo inventa præsidia, quibus
aliqua mora et tarditate frangerentur, quorum alterum Jurisfirmam, alterum
Manifestationem vulgo appellant Hispani. De Jurisfirma quædam suo loco
attigimus. Manifestationis potestas tam solita est, inquit ille, ac repentina, ut
homini jam collum in laqueum inserenti subveniat. Illius enim præsidio damnatus, dum per
leges licet, quasi experiundi juris gratia, de manibus judicum confestim extorquetur, et
in carcerem ducitur ad id ædificatum, ibidemque tamdiu asservatur, quamdiu jurene, an
injuria, quid in ea causa factum fuerit, indicetur : proterea carcer hic, vulgari lingua
la Carcel de los Manifestados nuncupatur, a cujus ingressione supremi judices
omnino prohibentur, ut eorum præcipiti iracundiæ eo pacto subtrahatur materia. Quod si
aliquid contra, ac per leges liceat, factum est, pro irrito habetur et infecto. Si vero
nihil fuit decretum contra jus, Manifestationis tollitur interdictum, regiorumque
judicum retardata illa excitatur potestas, ut nocentium supplicio scelera et fraudes
constringantur. Id autem eo tandem spectat, ne ullus detur contra leges locus criminibus,
quorum auctor non exstet, inferendis : ne et temere credatur oblatis, etc. Similia fere
habet Michael del Molino in Repertorio Fororum Aragonensium, in voce
Manifestatio, ubi totam hanc materiam pluribus exequitur. Exstat in Foris
Aragon. lib. 9. pag. 155. tit. de
Manifestationibus personarum, ex Statutis Ferdinandi II. ann. 1510.